Bischof Otto von Bamberg tauscht einen Leibeigenen seines Bistums namens Hecelinus nebst dessen Kindern gegen einen Leibeigenen des Klosters Paulinzella namens Hartmann mit Frau und Kindern aus.
datequote:
Anno ab incarnatione domini MCXXVIII, indictione VII.
transcription:
Notum sit omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris, quod pius Baben|bergensis ecclesie episcopus, Otto scilicet, monachorum pater, amore dei et monachorum | petitione devictus quedam mancipia ad episcopatum suum pertinentia, Hencelinum | scilicet cum liberis suis, sancte Marie in Cella beate Pauline benivole contradidit. In quorum mancipiorum commutationem abbas Odalricus predicte Celle quendam Hartmannum et uxorem eius cum liberis suis Babenbergensi ecclesie redonavit. Factum est autem hoc concambium et hec traditio per manus advocatorum utrarumque ecclesiarum ex consilio et assensu omnium qui tunc aderant quam firmissime et legitime roborata. Huius rei testes sunt: Sefrit canonicus, Stercher de Mutchendorf, Engelhart de Muchele et frater eius Frowin, Benno de Scidingin, Otakkar de Rodenbach et alii quam plures.
seal:
Keine Plikatur; durch einen kleinen Schnitt im Pergament sind Hanffäden gezogen und zusammengeknotet, von dem Siegel selbst fehlt jede Spur.
tradition:
Ausfertigung
registry:
Ottonis Babinbergensis episcopi super concambio quibusdam (!) mancipiorum.
materialtype:
Pergament
Edition/Literature:
UB Paulinzelle Nr. 10 (dort weitere, frühere Editionen aufgeführt).
Further copies:
Hessesche Collectaneen A VIII 7a Nr. 16 Bd. 2, Nr. 323.