Graf Heinrich von Schwarzburg gibt den dem Kloster Paulinzelle gehörenden Wald Berchinilo, welchen er sich, um daselbst der Jagd nachzugehen, widerrechtlich angeeignet hatte, auf die Ermahnung des Abtes Gerhard hin dem Kloster zurück.
datequote:
Acta sunt hec anno gratie millesimo CCXXXIII, indictione VII.
transcription:
Heinricus dei gratia comes in Swarzburc omnibus Christi fidelibus salutem in domino. Quoniam presens etas in presenti vita non desinit malignari, res geste | debent ad cautelam sigillatis apicibus confirmari. Notum igitur esse cupio omnibus tam presentis quam futuri temporis Christi fidelibus, quod ego comes Heinricus de Swarzburc quoddam nemus, quod dicitur Berchinilo, ecclesie, que Cella beate Pauline nuncupata est, violenter mee potestati | subegeram, non ambicione vendicationis sed delectatione venationis. Commonitus autem a prefate ecclesie abbate Gerhardo ammodo fovere nolens iniusticiam dictum nemus cum fundo prenominato cenobio libere reddidi et absolute. Huius facti testes sunt: Gundelous et Reinhardus de Swarzburc, Cristanus de Wizeleiben et reliqui castellani, Ditericus capellanus noster. Ne igitur meorum successio heredum ipsum nemus cum fundo sibi in posterum possint vendicare, hanc paginam sigilli mei appensione volo roborari.
seal:
Das angeh. Siegel ist stark beschädigt.
tradition:
Ausfertigung
registry:
Super Berchinilo. Über letzterem Worte in kleinerer Schrift: nemus ita dictum.
materialtype:
Pergament
Edition/Literature:
UB Paulinzelle Nr. 63 (dort weitere, frühere Editionen aufgeführt).
Further copies:
Hessesche Collectaneen A VIII 7a Nr. 16 Bd. 2, Nr. 338.