Bischof Dietrich von Verona erteilt denjenigen, welche an gewissen Tagen das Kloster Paulinzella besuchen, Ablass.
datequote:
Anno incarnationis domini MCCLIII in die nativitatis beate Marie virginis gloriose ... pontificatus nostri anno septimo.
transcription:
Bonitate divina Theodericus episcopus Vironensis Christi fidelibus universis salutem in dei filio Ihesu Christo. Licet is, de cuius | munere venit, ut a fidelibus suis digne sibi et laudabiliter serviatur, de habundancia pietatis sue, que merita supplicum | excedit et vota multo maiora et meliora suis retribuat, quam merentur, quibusdam tamen illectivis muneribus, indul|genciis videlicet et remissionibus, fideles suos frequencius attrahit, remunerat et invitat. Hinc est quod, cum nos anno incarnationis domini MCCLIII in die nativitatis beate Marie virginis gloriose apud Cellam sancte Pauline dominas sanctimoniales velaverimus spiritus sancti nobis gratia cooperante, omnibus qui ipso die, deinceps die Palmarum, in diebus rogationum ac in anniversariis videlicet dedicationis eiusdem et predicte domine Pauline ipsum locum cum cordis contritione et humilitate duxerint visitandum quique manum eidem adiutricem porrexerint, propter dominum ob nostri perpetuam memoriam centum dies unamque karenam de iniunctis sibi penitenciis, in aliis autem festis prefate virginis gloriose ac in festis patronorum, videlicet sanctorum Iohannis baptiste et ewangeliste, XL dies et karenam in nomine domini misericorditer relaxamus. Datum ibidem, eodem anno ac die predicto, pontificatus nostri anno septimo.
seal:
Das ovale, an einer aus gelben und roten Seidenfäden bestehenden Schnur hangende Siegel, auf dem der Bischof stehend in ganzer Figur dargestellt ist und das doppelte Umschrift hat, ist beschädigt.
tradition:
Ausfertigung
registry:
centum dies et unam karenam, item XL dies et unam karenam. Aufschr.: centum dies et unam karenam, item XL dies et unam karenam.
materialtype:
Pergament
Edition/Literature:
UB Paulinzelle Nr. 75 (dort weitere, frühere Editionen aufgeführt).