Zeugenverhör einer Anzahl Männer aus Großliebringen und Gösselborn über Nutzungsrechte der Einwohner dieser beiden Dörfer am Walde.
datequote:
Anno nativitatis eiusdem millesimo | quadringentesimo sexagesimo nono, indictione secunda, pontificatus in Christo patris et domini domini nostri divina providentia | Pauli secundi pape anno eius quinto, die vero tredecima mensis Iunii.
transcription:
In nomine domini, amen. Anno nativitatis eiusdem millesimo | quadringentesimo sexagesimo nono, indictione secunda, pontificatus in Christo patris et domini domini nostri divina providentia | Pauli secundi pape anno eius quinto, die vero tredecima mensis Iunii, hora duodecima vel infra in villa Gosßelborn | in domo Iohannis Bartholomei layci ac villani ibidem protinus residentis in mei notarii publici et testium infra scriptorum ad hec specialiter vocatorum atque rogatorum presencia requisiti et admissi coram iudicio et iudice seculari necnon examinati debita cum instancia que decuit receptoque primitus ab omnibus ac singulis et a quibus seorsum corporali juramento sacre Romanae ecclesie discreti ac providi viri Hans Rudiger Erffordie residens, vir annorum sexaginta vel citra sue etatis noticiam habet vel habuit, Claus Heyneman de Folkstet qui numerum annorum sexaginta vel citra memorat, Gunther Stein de Otteleuben vir annorum circa quadraginta et Claus Heydenrich de Ilmen juvenis annorum sexaginta sicut notificatur, Apel Heubt Fenster de Cella Paulyn vir annorum octuaginta octo vel citra etc., Hans Heyneman de Teildorff vir annorum quadraginta vel citra etc., Hans Oheme de Sulczdorffe juvenis annorum quadraginta vel citra . . . sicut vetus, Ticzel Wytold de Geilstorf vir annorum quadraginta, Heinrich Stoer de Hengelbach vir annorum quinquaginta vel citra, Hans Wyspach de Geilsdorff vir annorum sexaginta vel citra etc., Hans Hillebrannd de Beryngen vir annorum quadraginta, Hanß Sternekel de Konigßsehe vir annorum triginta, Hans Enngelbrecht de Ilmen vir annorum quadraginta vel citra etc., Hans Toppffer de Dornnfelt vir annorum quadraginta vel citra, Michel Roth de Aczemsdorff vir annorum quadringinta etc., Hans Ohem de Remde senior octuaginta annorum vel citra nominis [?] eiusdem sicut notificatur bona ratione etc. Iam dicti viri in villis Librien maiori et Gosßelborn quondam residentes ibidemque moram thrahentes in speciali ipsis prefati, quibus memoriam habent ac recordati sunt bona ratione fruente omnes et singuli ac quilibet eorum non vi, dolo, fraude, metu seu aliqua sinistra machinacione circumventi, non compulsi, non coacti, sed sponte et libere et iusticie causa dixerunt ac protulerunt et adhuc dicunt verba sequencia vel in effectu eis similia, quod universitas illarum duarum villarum ac quilibet eorum Libryen mayor et Gosßelborn fruitur fruuntur ac freti sunt iure ac conswetudine antiqua secare, educere, eradicare ligna valencia ad structuras vel edificia aut ad quevis alia necessaria sine intermissione aut contradictione alicuius vel aliquorum domini aut dominorum aut quorumcunque aliorum et nullus extraneorum virorum ac hominum seclusis jam dictis se intromittere presumpserint et ad huc presumant sine speciali licencia ac consensu villarum memoratarum dempto ac secluso isto qui ligna combustibilia vel hys similia ad structuras vel edificia non conveniencia aut valida utebantur et usi sunt et ad huc utuntur aly extranei villani in parte speciali ligni aut silve prefati secundum mensuram virge ac virgarum ipsis attributam sive destinatam. Sin autem nonnulli ligna ad edificia vel structuras valida aut apta de silva aut ligno prenarrato educere secare fraudulenter ac arroganter se intromittere presumpserint sine speciali licencia ac consensu villarum memoratarum universitatis hominumque eiusdem, indignacionem et poenam eorum incurrunt, propterea quod auctoritate eundem vel eosdem puniunt ac punire faciunt et fecerunt, astringunt ac cohortantur secundum consuetudinem antiquam adductam ac retentam non obstante contradictione vel intermissione alicujus vel aliquorum domini vel dominorum aut quorumcumque aliorum superiorum. Super quibus omnibus ac singulis providi viri villarum prenarratarum universitas hominum earundem sufficienter enominati ac prolati me notarium publicum pecierunt ac requisiverunt, ut ipsis super premissa publicum conficerem instrumentum. Acta sunt hec die, loco, hora, mense quibus supra presentibus ibidem strenuis viris armigeris Ludewico Grusßen, Georio Stannge, Nicolao Wiczeleuwyn etc. coram judicio ac judice seculari obrogatum ac requisitum vel datum ac admisßum necnon Nicolao Waldman de Glasßebach et Iohanne Schultheiß de Melinbach et laycis et scabinis judicii predicti testibus ad premissa vocatis specialiter atque rogatis. (Notariatszeichen.) Et ego Laurencius Helbigk clericus Maguntinensis diocesiß publicus sacra imperiali auctoritate notarius quia dum sicut premittitur fierent et agerentur una cum prenominatis testibus presens interfui eaque omnia ac singula sic fieri vidi et audivi, ideo hoc presens publicum instrumentum fideliter conscripsi, publicavi et in hanc publicam formam redegi signoque quod nomine et cognomine meis solitis et conswetis signavi rogatus et requisitus in fidem et testimonium omnium et singulorum premissorum.