Diese Webseite verwendet Cookies (Webanalysedienst: Matomo, sowie Sessioncookies). Mit der Nutzung der Seite erklären Sie sich mit der Verwendung dieser Cookies einverstanden. Einzelheiten entnehmen Sie bitte den Datenschutz.
Landesarchiv Thüringen – Staatsarchiv Rudolstadt, Paulinzellaer Dokumente, Nr. 296
Datum von::
12. Juli 1485
Datum bis::
12. Juli 1485
Datierung:
?1485 Juli 12.?
Regest:
Johannes, Bischof von Sirmium (?), gewährt den Besuchern des Klosters Paulinzella gewisse Ablässe.
Datumszitat:
Anno domini MCCCCLXXX quinto, die vero XII mensis Iulii.
Transkription Vollregest:
Nos frater Iohannes dei et apostolicae sedis gratia episcopus ecclesie Sironensis in pontificalibus reverendissimi in Christo | patris et domini domini nostri Bertoldi archiepiscopi sancte sedis Maguntine vicarius generalis notum esse volumus, | quod ex divini cultus [!] et speciali devocione per reverendum patrem et dominum Casparem abbatem monasterii | Celle Paulyne ordinis sancti Benedicti requisiti pro conservatione parcium infra scriptarum speciales indulgencias largire dignaremur. Nos qui ex misericordia dei provisi digne et licite infra petita decernentes consecramus et largimus dei nomine per presentes inprimis ad tabulam in summo altari, que consecrata est ad honores beate Marie virginis et Iohannis babtiste et ewangeliste, quorum imagines in tabula sculpte sunt, ut quicumque ex speciali devocione devote dixerint psalmum, Miserere mei vel aliam oracionem tociens quociens habebit quadraginta dies indulgenciarum, item de sancta cruce in altari sancte crucis et de duabus ymaginibus ibidem contentis de qualibet quicunque dixerint quinque pater noster et tot Ave Maria tociens quociens devote habebit quadraginta dies indulgenciarum, item ad ymaginem beate Marie ad martires dicte dedimus quinque dies indulgenciarum, item ad ymaginem beate Marie virginis ad sanctum Andream quinque dies indulgenciarum item ad ymaginem beate Marie virginis in pariete ad sanctum Andream XII dies indulgenciarum. In cuius rei evidens et perpetuum testimonium duximus per presentes nostras literas sigillo nostri officii suffraganatus appensione communiri.
Siegel:
Das angeh. runde Siegel von grünem Wachs zeigt zwei Helmzierden, das Uebrige ist ziemlich undeutlich.
Überlieferungsform:
Ausfertigung
Beschreibstoff:
Pergament
Edition/Literatur:
UB Paulinzelle Nr. 489.
weitere Exemplare:
Hessesche Collectaneen A VIII 7a Nr. 16 Bd. 2, Nr. 267.