Erzbischof Konrad von Mainz verleiht als päpstlicher Legat Abt Gebhard von Paulinzella das Privilegium, bei feierlichen Gelegenheiten die Mitra zu tragen.
datequote:
Acta sunt hec anno dominice incarnationis MCXCV, indictione XIII, domino Celestino apostolice sedi presidente, Henrico vi gloriosissimo Romanorum imperatore et rege Sicilie imperium gubernante, anno nostre electionis in Moguntinum archiepiscopatum XXXIII, exilii XXIX, reversionis vero tertio decimo.
transcription:
+ | In nomine sancte et individue trinitatis in perpetuum. | Conradus dei gratia Moguntinensis archiepiscopus Sabinensis episcopus et apostolice sedis legatus. | Corporis pericula et rerum dispendia pro honore et libertate sancte matris ecclesie parvipendentes sub patre sanctissimo domino Alexandro papa | exilii asperitatem subire non dubitavimus, patienter immo, iocunde et gloriose omnia tolerantes pro eo, qui non derelinquit in se sperantes, qui et | nos sub domino Lucio apostolice sedis antistite clarissimo sue bonitatis et gratie fecit esse participes, sancte Moguntinensi sedi nos de habundanti pietatis sue plenitudine restituens. Restitutori autem nostro haud ingrati, qualiter restitutionis gratie responderemus, licet ad hoc nimis essemus insufficientes, deliberare incepimus. Primo itaque curam agentes hominis interioris a capite inchoavimus considerantes et summa diligentia pensantes merita et honestatem prelatorum et conventuum ecclesiarum, monasteriorum sive cenobiorum, ut cuilibet prelato et eius ecclesie sive conventui, secundum quod aput Romanam ecclesiam et nostram personam meruisset nostri tempore exilii, retribueremus in tempore quod instabat retribuendi. Ea propter notum fieri volumus tam futuris quam presentibus, quod inter eos, qui devotionis et fidelitatis constantiam sancte matri ecclesie curie Romane et nobis observaverant, dilectum in Christo filium Gebehardum de Cella sancte Pauline abbatem et eius conventum in relligionis observantia, in sedis apostolice reverentia et in semper habite erga nos fidelitatis diligentia constantissimos invenimus. Unde eidem abbati et eius successoribus universis beate Pauline intuitu et tam ipsius quam sui conventus honestatis et meritorum respectu usum mitre et ei attinentium in sollempnitatibus sue ecclesie et communibus in principum receptionibus et ubi persone similiter privilegiate convenerint auctoritate vicis apostolice qua fungimur concessimus. Ne autem presens privilegium sine nostra conscientia fuisse conscriptum temerarius quis detractor calumpnietur, sigilli nostri appositione ipsum insignivimus et testium subscriptione roboravimus, quorum nomina sunt hec: Hellenbertus episcopus Havelbergensis, Ditmarus abbas Montis sancti Petri in Erpsfordia, Hermannus abbas in Gerenrod, Geruuicus sancti Severi prepositus, Luterus decanus, Ionathas scolasticus, Lodowicus de Sebeche, Giselbertus archipresbyter et ceteri ecclesie sancte Marie in Erpsfordia canonici, sacerdos curie nostre Marcwardus, notarii Hermannus et Reinfridus, laici quoque comites Sifridus de Orlamunda, Lampertus de Gelichen, Ernestus frater eius, Erpho de Bilstein et Petrus quidam nobilis Datie, Bertoldus vicedominus Erpsfordie, Theodoricus camerarius, Theodericus pincerna, Henricus scultetus, Henricus advocatus et alii quam plures tam clerici quam laici.
seal:
Das an gelben, roten und grünen Seidenschnüren hängende runde Siegel ist beschädigt. Es zeigt den Erzbischof in sitzender Stellung.
tradition:
Ausfertigung
registry:
sub Alexandra papa. | Privilegium mitre eique attinentium Cunradi archiepiscopi Moguntini Sabinensis episcopi apostolice sedis | legati
materialtype:
Pergament
Edition/Literature:
UB Paulinzelle Nr. 40 (dort weitere, frühere Editionen aufgeführt).