Bischof Wilhelm von Havelberg erteilt allen Wohlthätern des Klosters Paulinzelle Ablass von 30 Tagen.
datequote:
Pontificatus nostri anno XXI, anno gratie MCCXLI.
transcription:
Willehalmus dei gratia Havelbergensis episcopus omnibus in perpetuum. | Labilis est hominum memoria et, nisi ea que sunt nunc | instantis temporis plerumque redigantur in scripto, ad noticiam | non poterunt pervenire futurorum. Nos igitur adtendentes super preclaris devotionis obsequiis inpensis nobis a venerabilibus et dilectis nobis fratribus de Cella domine Pauline dignum censuimus nostris successoribus ea ad memoriam revocare, ut per devotionis obsequia, que nobis impenderunt, id quod a nobis est actum in eo firmius perseverent. Fratribus igitur predictis triginta dierum indulgentiam contulimus omnibus pias elemosinas et grata subsidia ad locum conferentibus predictorum. Et ut hec donatio nostra stabilis permaneat et inconvulsa, sigilli nostri appensione hanc fecimus communiri.
seal:
Das angeh. Siegel ist abgerissen und fehlt.
tradition:
Ausfertigung
materialtype:
Pergament
Edition/Literature:
UB Paulinzelle Nr. 69a (dort weitere, frühere Editionen aufgeführt).