König Konrad III. schenkt dem Kloster Paulinzella auf Bitten des Mönches Lutold eine Hufe im Farnstedter Königsholze (nördlich von Querfurt).
datequote:
Anno dominice incarnationis MCXLV, indictione VII, regnante Cunrado | Romanorum rege secundo, anno vero regni eius vii. Data est in curia W[i]rzeburc, | viii Kalendas Aprilis
transcription:
(C.) | I[n] nomine sancte et individue trinitatis. Cunradus divina favente clementia Romanorum rex secundus. | Quoniam divina providente clementia ceteris | mortalibus quodammodo super eminemus, oportet ut cuius precellimus munere illi omnino pareamus in operatione. Noverit igitur om|nium fidelium nostrorum tam futurorum quam presentium industria, quod nos ob regni nostri firmam stabilitatem et | anime nostre nostrorumque parentum perpetuam salutem, interventu quoque et petitione Lutoldi monachi dedimus, unum regalem mansum ex rubeto, quod vocatur Kunigehsholz, pertinens ad villam, que dicitur Varnstede, ad Cellam domne Pauline que constructa et consecrata est in honore sancte dei genitricis Marie et sancti Iohannis baptiste sanctique Iohannis evangeliste cum omni utilitate, que inde provenire potest, edicto regali precipientes, ne aliquis successorum nostrorum regum seu imperatorum aut alia quelibet persona magna sive parva eundem mansum a prefata Cella alienare presumat, sed nostra donatio omni tempore firma et rata permaneat. Ut autem hec ab omnibus credantur et inviolata conserventur, hanc inde cartam scribi et sigilli nostri impressione insigniri iussimus et | testes, qui presentes aderant, subter notari fecimus. Quorum nomina hec sunt: | Dilecta nostra Gerdrudis regina, Bucco Wormaciencis episcopus, Otto Frisingie | episcopus, Arnoldvs cancellarius Colonie, Heinricvs abbas Herueldensis, Adam | abbas de Ebera, Raffoldvs abbas de sancto Stephano, Fridericus dux et filius eius | Fridericus, Conradvs dux de Ceringe, Lodevvicus comes provincie et frater eius | Heinricvs, Otto filius Conradi marchionis et frater eius Dietericvs, Rabboto | comes, Walthervs de Lubonhusun, Engelhardvs comes frater eius, Dietpertus Conradvs | Arnoldvs ministeriales regni, Sigeboto de Scartuelt, Pobbo comes de Hennenberc. | (S. I.) | Signum domini Cunradi Romanorum regis secundi. | (M.) | Ego Arnoldus cancellarius vice Heinrici Moguntini archiepiscopi et archicancellarii recognovi. |
seal:
Das aufgedrückte, in neuerer Zeit noch einmal aufgeleimte Siegel ist abgebrochen und ganz unkenntlich.
tradition:
Ausfertigung
registry:
Cunr. II. rex super Varnstede.
materialtype:
Pergament
Edition/Literature:
UB Paulinzelle Nr. 18 (dort weitere, frühere Editionen aufgeführt).