Graf Heinrich von Schwarzburg entsagt der Vogtei über das Dorf Hengelbach zu Gunsten des Klosters Paulinzella.
datequote:
Acta sunt hec anno gratie MCCXXIIII, indictione XII.
transcription:
H[einricus] dei gratia comes in Swarzburg universis hanc litteram inspecturis salutem in vero salutari. | Noverit tam presentium quam futurorum industria, quod nos H[einricus] comes de Swarzburg, cum ius advo|catie super omnes villas et mansos attinentes claustro Celle domine Pauline libere de volun|tate et consensu abbatis et conventus ibidem possideremus et regeremus, proventus etiam eiusdem advocatie sine contradictione qualibet reciperemus, contigit nos filias nostras in eodem claustro pro remedio anime nostre deo consecrandas offerre et, ut melius eisdem filiabus nostris ibidem posset in necessariis provideri, renuntiavimus advocatie, quam habuimus in villa Hengilbach, et eidem claustro eam liberam dimisimus in perpetuum possidendam. Et ne in predicta advocatia a nobis vel nostris heredibus supra dictum claustrum de cetero possit molestari vel inpeti vel in aliquo perturbari, presentem paginam conscribi fecimus et sigilli nostri inpressione firmiter communiri.
seal:
Das angeh. Siegel ist beschädigt.
tradition:
Ausfertigung
registry:
Super advoeatia in Hengilbach.
materialtype:
Pergament
Edition/Literature:
UB Paulinzelle Nr. 56 (dort weitere, frühere Editionen aufgeführt).
Note:
In der Datierung stimmt das Inkarnationsjahr 1224 nicht mit der Indiktion VII, denn 1224 ist Ind. XII, 1234 ist Ind. VII. Da der Aussteller der Urkunde nur der Graf Heinrich sein kann, welcher 1185 -1231 regierte, so ist sicher ein Versehen des Schreibers in der Indiktion, nicht im, Inkarnationsjahre, anzunehmen (vgl. UB Paulinzelle Nr. 56)