Abt Dietrich, Prior Konrad und der ganze Konvent des Klosters Paulinzelle verkaufen dem Kloster zu Heusdorf acht Hufen in Gebstedt und Schwabsdorf.
datequote:
Acta sunt hec in die Gereonis et sociorum eius ... anno gratie millesimo CC quinquagesimo V
transcription:
In nomine sancte et individue trinitatis, amen, | Omnia, que sunt | in tempore, cum tempore alterantur et tandem intereunt ex temporis vetustate et nichil est, quod noticiam cuiuslibet | rei geste in tantum perpetuet et confirmet, quantum testimonia litterarum. Quapropter nos Theodericus abbasa), | [Cunradus] prior totusque conventus Celle domine Pauline presentibus litteris protestamur et universis cupimus esse notum, quod, cum ecclesia nostra gravata fuisset in tantis honeribus debitorum, quod ornatus ecclesie nostre et alia bona quedam obligata starent sub usuris gravibus ad Iudeos nec via sanioris consilii superesset, nobis communiter consulentibusb) visum fuit propter redemptionem pignorum aliquas possessiones distrahere, quam maioribus dispendiis implicari. Unde deliberacione prehabita de unanimi beneplacito et consensu octo mansos proprios ecclesie nostre, quorum tres siti sunt apud Gebenstede et quinque apud Suabistorf, vendidimus preposito et conventui de Huistorf eo iure, quo ipsos habuimus, possidendos pro sexaginta vc) marcis argenti, quas recognoscimus nobis integraliter esse solutas et quas redegimus ad necessarios ecclesie nostre usus, et quod de speciali mandato nostro dominus Th. cellerarius ecclesie nostre predicto preposito de Huistorf tradidit possessionem predictorum mansorum accedente sollempnitate debita et consueta. De tribus mansis sitis in Gebenstede unum colit Hildebrandus solventem II maldra et dimidium, Fridelacus unum solventem duo maldra et dimidium, Cunradus dimidium mansum solventem maldrum et tres modios, Vrowinus dimidium mansum solventem maldrum et tres modios. De quinque autem mansis sitis in Suabistorf Bertoldus colit unum mansum solventem tria maldra tribus modiis minus, Henricus unum solventem tria maldra tribus modiis minus, Sibodo dimidium mansum solventem maldrum et dimidium, W[i]nnomudis vidua duos mansos et dimidium solventes VII maldra. Una autem medietas huius totalis annone durum frumentum mixtum, reliqua medietas ordeum esse debet. Testes huius contractus sunt: dominus Albertus decanus, Th. scolasticus, Witego prepositus Northusensis, Luthardus, Henricus de Vanre, magister Theodericus et alii plures canonici ecclesie sancte Marie in Erfordia et preterea nos monachi et confratres Celle domine Pauline, Cunradus prior, Albertus abbas, Henricus custos, Echehardus camerarius, Albertus cellerarius, Ditericus infirmarius, Hermannus scolasticus, Heidenricus, Gotscalcus, Heidenricus. Acta sunt hec in die Gereonis et sociorum eius. Ut autem de premissis nulla dubitacio inposterum valeat suboriri vel questio nocitura, presentem litteram sigillis nostris, preterea sigillis domini decani et scolastici predictorum, sepedicto preposito de Huistorf suoque conventui dedimus sigillatam. Celebratus autem fuit iste contractus Erfordie, anno gratie millesimo CC quinquagesimo V.
seal:
Von den vier an Hanfschnuren hängenden Siegeln ist nur das erste, das Konventssiegel von Paulinzelle, erhalten, und zwar beschädigt.
tradition:
Ausfertigung
registry:
Bona in Gebenstete et in Svabestorpf.
materialtype:
Pergament
Edition/Literature:
UB Paulinzelle Nr. 79 (dort weitere, frühere Editionen aufgeführt).
Note:
Die Urkunde wurde um 1930 vom damaligen Landesarchiv Gotha an das Landesarchiv Weimar und von dort an das Landesarchiv Rudolstadt gegeben.