Graf Günther von Schwarzburg überträgt das Vogteirecht über eine Hufe in Großliebringen, die Abt Bertold und der Konvent zu Paulinzella gekauft haben, auf diese.
datequote:
Anno domini MCC octuagesimo (!) VIII, X Kalendas Februarii, indictione prima.
transcription:
Nos Guntherus dei gratia comes de Swarzburc coram universis presentis scripti seriem audituris | duximus lucidius protestandum, quod dominus Bertoldus abbas Celle domine Pauline totusque conventus eius|dem loci ius hereditarium unius mansi siti in maiori Libergin, qui eorum erat proprius, apud . . . scultetum | quondam nostrum dictum Advocatum et suos heredes pro quinque marcis comparaverunt emptionis titulo coram nobis, quem mansum ad manus domini dicti Ber[toldi] abbatis . . . predictus cum suis filiis nec non heredibus suis omnibus non coacta sed libera voluntate resignaverunt, rusticis dicte ville presentibus infinitis. Nos vero ius advocacie predicti mansi ad nos pertinens pure propter deum et in remissionem nostrorum peccatorum salutarem prenominato domino Ber[toldo] abbati totoque (!) conventui prefate ecclesie conferimus ab omni deinceps inpeticione seu exactione nostri et nostrorum advocatorum atque preconum pariterque nostrorum omniuin subditorum remotum libere et absolute eternaliter possidendum. Ut igitur hec collatio firma et inviolabilis ab omnibus nostris subsequentibus perseveret, presentem litteram nostri sigilli munimine roboramus. Testes sunt: Rudolfus de Helingin, Albertus de Elhckilebin, Ulricus de Elhckilebin milites, Albertus de Helingin, Hermannus de Meldingin et alii quam plures fide digni.
seal:
Or. Perg. Das angeh. runde große Reitersiegel ist abgefallen und zerbrochen.
tradition:
Ausfertigung
registry:
super Libergin unius mansi.
materialtype:
Pergament
Edition/Literature:
UB Paulinzelle Nr. 113 (dort weitere, frühere Editionen aufgeführt).
Note:
Die Datierung ist zweifelhaft, denn 1289 ist ind. II. Die Urkunde ist flüchtig geschrieben.