Erzbischof Werner von Mainz erteilt allen denen, die das Kloster Paulinzella am Feste der Geburt Maria besuchen, Ablass von vierzig Tagen.
datequote:
Anno domini millesimo CCLXXVI, XVII Kalendas Septembris
transcription:
Wernherus dei gratia sancte Maguntine sedis archiepiscopus, sacri imperii per Germaniam archicancellarius, dilectis in Christo . . abbati et conventui monasterii Celle Pauline ordinis sancti Benedicti Maguntine dioeceseos salutem in domino. Licet is, de cuius munere venit, ut sibi a fidelibus suis digne et laudabiliter serviatur, de habundantia pietatis sue, que merita supplicum excedit, et vota bene servientibus maiora retribuat, quam valeant promereri, desiderantes tamen populum domino reddere acceptabilem, Christi fideles ad complacendum ei quibusdam illectivis muneribus, indulgentiis videlicet et remissionibus, invitamus, ut exinde reddantur divine gratie aptiores. Cupientes igitur, ut monasterium nostrum a populo Christiano congruis honoribus frequentetur, de omnipotentis dei misericordia, beatorum apostolorum eius Petri et Pauli ac beati Martini meritis et auctoritate confisi omnibus vere penitentibus et confessis, qui in festo nativitatis beate Marie virginis et per eius octavas annis singulis ad monasterium ipsum devotionis causa humiliter duxerint accedendum, divine propiciationis gratiam petituri, quadraginta dies de iniuncta sibi penitentia misericorditer relaxamus presentibus perpetuo duraturis.
seal:
Das Siegel ist mit dem Faden, an dem es hing, durch Schnitte in die Plikatur entfernt worden.
tradition:
Ausfertigung
registry:
de indulgencia.
materialtype:
Pergament
Edition/Literature:
UB Paulinzelle Nr. 97 (dort weitere, frühere Editionen aufgeführt).