Bischof Heinrich von Brandenburg erteilt denjenigen, welche an gewissen Festtagen das Kloster Paulinzella besuchen, Ablass von vierzig Tagen.
datequote:
Anno domini MCCLXXVI, III Kalendas Septembris.
transcription:
Henricus dei gratia Brandeburgensis episcopus universis Christi fidelibus presens scriptum | [inspecturis] salutem in filio dei. Universitati vestre notum esse volumus, quod nos monas|terium fratrum ordinis sancti Benedicti in Sellis in honore domine Pauline | laudabiliter constructum pietatis oculis intuentes omnibus igitur, qui in festo nativitatis domine Marie et in dedicatione ac anniversario ipsius ecclesie dedicationis die cum devotione venerint ad eandem et in sustentationem fratrum, qui cottidie famulantur ibidem domino Iesu Christo elemosinas suas duxerint erogandas vel alias ipsam ecclesiam respexerint, visceribus caritatis de peccatis, que vera contritione inducti suis sacerdotibus sunt confessi, XL dierum indulgentiam et karrenam misericorditer impertimur.
seal:
Das angeh. Siegel fehlt.
tradition:
Ausfertigung
materialtype:
Pergament
Edition/Literature:
UB Paulinzelle Nr. 100 (dort weitere, frühere Editionen aufgeführt).