Graf Günther von Schwarzburg verkauft dem Abt Dietrich und dem Konvent des Klosters Paulinzella zehn Hufen in Großliebringen, Kleinliebringen und Solsdorf.
datequote:
Anno gratie millesimo ducentesimo sexagesimo quinto, in crastino Epyphanie.
transcription:
Quoniam apices litterarum noticiam rei geste maxime perpetuant et conservant et quam plurimum precavent et extinguunt varia litigia, que rerum cupiditas generat incessanter, nos dei gratia | comes Gvnthervs de Swarzburg presenti littera protestamur et universis tam presentibus quam futuris cupimus esse notum, quod nos de pleno consensu uxoris nostre et filiorum filiarumque nostrarum | decem mansos proprietatis nostre cum colonis et omnibus aliis attinentibus ipsis mansis tam in villis quam extra villas et cum omni iure, quo ipsos possedimus et honore, solventes | annuatim triginta maldra tritici et ordei Erfordensis mensure vendidimus domino Theoderico abbati et conventui Celle domine Pauline pro centum marcis Vribergensis et equivalentis argenti, que nobis integraliter sunt solute. Predictorum autem decem mansorum tres siti sunt apud villam, que nominatur maius Liberge, quatuor et dimidius apud minus Liberge, duo et dimidius apud villam, que dicitur Sulzdorf. Huic etiam venditioni hec forma fuit adiecta, quod nos et heredes nostri nullum ius advocaticium, nullum servicium nobis de cetero debeamus vendicare vel aliquam exactionem imponere bonis illis vel in eis iudicium exercere, sed dominus abbas et conventus dicte Celle bona lila pleno iure libertatis perpetuo debeant possidere, nisi nobis dominus abbas et conventus illam gratiam duxerint faciendam, quod mansos prescriptos nobis revendant, si eis tantam pecuniam et equivalentem infra triennium a die vendicionis suprascripte integraliter refundemus. Testes huius sunt: Berthous plebanus de Salvelt, Theodericus plebanus de Dinstete notarius noster, Henricvs de Gruzen, Hermannus de Wizceleibin, Ditericvs de Gruzin castellani in Swarzburg, Hermannus de Rokindorf, Hartmudvs de Bulewiz, Otto de Gruzen castellani in Blankinberg, Lvdewicus villicus noster de Liberge et alii quam plures. In huius autem contractus certitudinem ampliorem et memoriam sempiternam presentem litteram dedimus domino abbati et conventui sepedictis sigillis avunculi nostri domini prepositi Lamperti ecclesie sancte Marie Erfordensis et sigillo patrui nostri Guntheri comitis de Kevernberg et nostro fideliter communitam. Factus autem fuit iste contractus in Castro Swarzburg.
seal:
Von den drei angeh. Siegeln fehlen zwei, von dem dritten ist noch ein kleines Stück vorhanden
tradition:
Ausfertigung
registry:
Super emptionem decem mansorum in Libergin et in Sulzdorph
materialtype:
Pergament
Edition/Literature:
UB Paulinzelle Nr. 89 (dort weitere, frühere Editionen aufgeführt).
Further copies:
Sondershäuser Urkunden 1265 Januar 7, Reg. 64.- Hessesche Collectaneen A VIII 7a Nr. 16 Bd. 2, Nr. 300.