Propst Hermann, Priorin Agnes und der Konvent des Klosters Neuwerk zu Erfurt übertragen dem Kloster Paulinzella einen Hof in der Neustadt zu Erfurt, den dasselbe von seinem bisherigen Inhaber gekauft hat, unter angegebenen Bedingungen.
datequote:
anno domini MCCXC secundo, Nonis Augusti
transcription:
In nomine domini, amen. Nos Hermannus prepositus, Agnes priorissa totusque conventus monasterii Novi Operis Erfordensis | ordinis sancti Augustini recognoscimus manifeste tenore presentium litterarum ac universis easdem nostras litteras inspectu|ris volumus esse notum, quod venerabili patri domino Bertoldo abbati ecclesie de Cella domine Pauline ac eidem | ecclesie Cellensi curiam sitam in nova civitate Erfordie, quam idem dominus abbas ab Henrico dicto de Perla et a suis heredibus sibi et predicte sue ecclesie comparavit pro duodecim marcis usualis argenti eisdem venditoribus iam integre persolutis solventem nobis decem solidos denariorum Erfordensium, quatuor pullos et sex denarios pro vino, quorum quinque solidi et sex denarii in festo sancti Martini et in die beate Walburgis quinque solidi, pulli vero in festo dedicationis predicti nostri monasterii, quod erit in dominica post exaltationem sancte crucis, anno quolibet dari solent, post liberam resignationem factam a venditoribus supradictis concordi et unanimi voluntate contulimus et conferimus per presentes iure hereditario perpetuo possidendam, ut predictam pensionem nobis solvant statutis terminis annuatim reservato nobis omni iure, quod et de aliis bonis monasterio nostro competit contra censuales censum nobis debito tempore non solventes, adiecto etiam quod quandocunque personam abbatis contigerit variari, quilibet novus successor dabit nobis quinque solidos predicte monete pro iure, quod erbelosa vulgariter nuncupatur. In cuius rei testimonium et certitudinem evidentem presentes litteras sibi damus sigillorum nostrorum munimine firmiter roboratas. Datum Erfordie anno domini MCCXC secundo, Nonis Augusti. Testes quoque huius rei sunt: honorabiles viri Volradus de Herversleiben, Hugo [et] Hugo de Holzhusen, Heinricus de Vrimar ecclesiarum rectores, Theodericus de Wimar, Hartungus dictus Banso presbyteri, Conradus de Hastensleiben, Th. dictus de Kirchberg clerici et quam plures alii fide digni ad hec vocati specialiter et rogati.
seal:
Das eine der beiden angeh. ovalen Siegel, das eine Madonna mit dem Kinde zeigt, ist an den Rändern beschädigt, sodass die Umschrift fehlt. Das andere Siegel ist abgerissen.
tradition:
Ausfertigung
registry:
Littera super curia Erford.
materialtype:
Pergament
Edition/Literature:
UB Paulinzelle Nr. 121 (dort weitere, frühere Editionen aufgeführt).