Guntherus dei gratia de Swarzburch nec non Guntherus dei gratia de Keverenberc, comites, universis hanc literam inspecturis salutem cum affectu | sincero. Ad certitudinem presencium et memoriam futurorum volumus pervenire hac litera testimonio subscriptorum testium publice profitendo, quod Hermannus | de Grizeim, dictus Parvus, de consensu Hermanni patrui sui et de bona voluntate filiorum, bone memorie Hermanni Longi, omniumque heredum suorum | venerabili viro domino Bertoldo abbati et conventui Celle domine Pauline novem mansos absolute ad ipsius Hermanni allodium in Grizeim pertinentes vendidit pleno iure cum omnibus pertinenciis ad eosdem, omnemque censum, ius et dominium, quod ibidem in hominibus propriis, feodatariis, alteriusve cuiuscumque condicionis, in curiis, domibus, ortis et areis, item prata, salictum, piscationes, pascua et generaliter omnia bona cuiuscunque census, iuris, servitutis, que tam in ipsa villa Grizeim quam in campo ibidem, in prediis rusticis cum omni iure, attinenciis et utilitate, nichil expresse vel tacite excipiens dinoscitur habuisse, pro centum et triginta marcis usualis argenti sibi iam plenarie solutis. Dicti quoque Hermannus et Hermannus una cum uxoribus, filiis filiabusque suis pro se omnibusque heredibus suis presentibus et futuris omni iuri et actionibus, sibi nunc vel in posterum ob dicta bona competentibus libere renunciaverunt et sponte. Predictos quoque religiosos abbatem et conventum miserunt in corporalem possessionem bonorum predictorum, transferentes in ipsos omne ius et proprietatem, quod eis competebat in ipsis, ita quod de bonis eisdem facere possint dando, vendendo, permutando, seu quovis alio modo, quiequid ipsorum placuerit voluntati, tradentes omnia bona et iura in precedentibus generaliter et specialiter expressa sine omni werra et quod vulgariter dicitur ansprache prefato domino Bertoldo abbati et conventui, cum omni iure proprietatis perpetuo possidenda, ipsos fideliter warandare promittentes et ab omni quorumvecunque inpeticione et racione dictorum bonorum securos reddere et indempnes. Ut autem hec vendicio permaneat inconcussa et robur obtineat perpetue firmitatis, ab utraque parte contrahencium rogati duximus hanc literam munimine sigillorum nostrorum inviolabiliter roborandam. Testes vero huius rei sunt: dominus Ekkehardus decanus, dominus Heinricus scolasticus, Iohannes de Gota, Heinricus de Sconowe canonici ecclesie sancte Marie Erfordensis, Heinricus de Engirde plebanus in Quitilstorf, Otto plebanus in Grizeim sacerdotes; Heinricus de Grizeim, Ulricus de Elchileibin, Heinricus de Zarowe, Fridericus de Angilrode milites; Albertus, Heidinricus et Cunradus fratres dicti Stangin in Durnevelt et alii plures fide digni.