Diese Webseite verwendet Cookies (Webanalysedienst: Matomo, sowie Sessioncookies). Mit der Nutzung der Seite erklären Sie sich mit der Verwendung dieser Cookies einverstanden. Einzelheiten entnehmen Sie bitte den Datenschutz.
Landesarchiv Thüringen – Staatsarchiv Rudolstadt, Paulinzellaer Dokumente, Nr. 49
Datum von::
1. Jan. 1304
Datum bis::
31. Dez. 1304
Datierung:
1304
Regest:
Abt Werner von Paulinzella kauft 1 ¼ Malter Getreide, welche Abt Bertold verkauft hatte, wieder zurück.
Datumszitat:
Anno domini MCCCIIII
Transkription Vollregest:
Nos L. scolasticus et officialis ecclesie sancti Severi et magister Her[mannus] officialis prepositure ecclesie sancte Marie Erfordensis | recognoscimus tenore presencium literarum dilucide profitendo, quod maldrum et dimidium frumenti, quod Helmburgis begina | uxor quondam magistri Th. de Vrankenhausen et Kristina filia eiusdem comparaverant apud dominum Bertoldum olim abbatem | Celle domine Pauline ac eius conventum pro certa summa quantitate ad tempora vite ipsorum libere possidenda, que maldra dominus Wernherus abbas Celle domine Pauline reemit pro novem talentis denariorum Erfordensium eis integraliter persolutis, renunciantes eedem omni iuri et beneficio literarum, que occasione dicti contractus habuerunt et sibi conpetere dinoscebantur. In quorum testimonium presentem literam dedimus nostrorum sigillorum munimine roboratam. Testes huius sunt: dominus Her[mannus] dictus Capuz, dominus Theodericus de Wimaria sacerdos, dominus Nicolaus quondam notarius, dominus Hugo plebanus in Holzhusen et alii quam plures fide digni.
Siegel:
Das eine der beiden angeh. Siegel fehlt, das andere ist stark beschädigt, eine sitzende Figur ist darauf noch sichtbar.
Überlieferungsform:
Ausfertigung
Beschreibstoff:
Pergament
Edition/Literatur:
UB Paulinzelle Nr. 144 (dort weitere, frühere Editionen aufgeführt).