Graf Günther von Schwarzburg und seine Gemahlin Mechthildis vertauschen 8 Mark Einkünfte in Königsee gegen 7 ½ Mark Einkünfte in Großliebringen an das Kloster Paulinzella.
datequote:
Anno domini MCCCVI, quinta Nonas Marcii, feria quinta ante dominicam Oculi
transcription:
Nos . . Guntherus dei gratia comes in Swarzburg et Mechthildis uxor eius comitissa ibidem cum universis nostris heredibus, filiis et filiabus Gunthero, Heinrico et Gunthero, Iutta et Sophia presentibus et futuris recongnoscimus cum omni | universitate nostra civium in Cunigisse et cunctis presentibus quam futuris inspecturis cupimus fore notum, quod de maturo consilio nostrorum militum fecimus concanbium rite et racionabiliter incedentes cum reverendo domino abbate Wernhero, cum priore Rudegero | et Rudegero cellerario nec non cum toto suo conventu secundum modum et ordinem subsequentem. Dedimus enim ipsis ac approprietavimus titulo proprietatis octo marcas Fribergensis argenti aut quadraginta octo solidos denariorum Erfordensis monete in civitate | Cungisse singulis annis recipiendo in festo beati Martini omni dilacione postposita et semota. Cuius summe partem, videlicet quinque marcas, recipient de peticione seu exactione, alias vero tres ibidem de officiis civitatis. Pro bonis vero ipsis nobis dederunt octavam dimidiam marcam Fribergensis argenti in maiori Libergen cum omni libertate, prout ipsi actenus possederunt. Adicimus etiam, quod absit, si civitas periclitaretur quocunque malo eventu, incendio seu spolio, predictis dominis de ipso censu nichil penitus deperiret sed dampnum in nos verius redundabit. Si vero contingeret commutatio civitatis sive alienacio vel vendicio, per nos seu per nostros heredes semper ipsum censum recipient integre et solute. Insuper nos volentes dictos dominos reddere securos penitus et indempnes cum nostra universitate civium in Cungysse omnia prescripta promittimus perpetuo warendare et, si predicta pecunia in festo beati Martini soluta non fuerit, de usura apud Iudeos ipsos reddemus immunes penitus et indempnes. Et ob maiorem rei evidenciam et certitudinem ampliorem presentem litteram dedimus sigilli nostri robore cum sigillo civitatis antedicte firmiter communiri. Acta sunt hec presentibus viris fide dignis domino preposito Wicfrido sanctimonialium in Ylmene, Ottone de Curia milite, Bertoldo et Heinrico militibus de Gruzim, plebano de Kungisse, Heinrico notario domini de Swarzburg.
seal:
Von den beiden angeh. runden Siegeln zeigt das eine ziemlich stark beschädigte einen Ritter zu Pferde, das andere ebenfalls beschädigte einen Ritter in schreitender Stellung.
tradition:
Ausfertigung
registry:
Kungisse cum octo marcis et cum uno fertone
materialtype:
Pergament
Edition/Literature:
UB Paulinzelle Nr. 145 (dort weitere, frühere Editionen aufgeführt).
Note:
Anemüller hat den Text nach dem Exemplar der Paulinzelaer Dokumente kompiliert.
Further copies:
Sondershäuser Urkunden 1306 März 3, Reg. 284.- Hessesche Collectaneen A VIII 7a Nr. 16 Bd. 2, Nr. 302.