Günther, Abt von St. Georg bei Naumburg, und Ludwig, Propst von St. Moritz ebenda, von dem Dekan der Zeitzer Kirche subdelegierter Richter, vidimieren zwei Urkunden.
datequote:
Anno domini MCCCXIIII, sabbato proximo post diem beati Luce ewangeliste
transcription:
Nos Guntherus dei gratia abbas monasterii sancti Georii prope | Nuwenburg et Ludowicus prepositus canonicorum regularium ecclesie sancti Mauricii ibidem iudex subdelegatus in totum ab honorabili viro domino . . decano Cycensis ecclesie iudice | inter partes infrascriptas a sede apostolica delegato recognoscimus, quod litteras apostolicas sub vera bulla plumbea et filo canapi et literam subdelegationis prefati domini . . decani Cycensis ecclesie non rasas, non abolitas nec in aliqua sui parte viciatas, sed prorsus omni suspicione carentes sub vera bulla et sub vero sigillo, quo idem decanus utitur et uti consuevit, vidimus, legimus, exemplari et transscribi fecimus in hec verba: "Clemens episcopus servus | servorum dei dilecto filio decano ecelesie Cycensis, Nuenburgensise) dyoceseos, salutem et apostolicam benedictionem. Conquesti | sunt [coram]f) nobis . . abbas et conventus monasterii de Cella domine Pauline, ordinis sancti Benedicti, Moguntine dyoceseos, quod Brendeke, | Abraham, Scauedei et Matheus fratres de Quernvurte Iudei Halberstadensis dyoceseos multa extorserunt ab eis per usurariam pravitatem, ideoque discretioni tue per apostolica scripta mandamus, quatinüs, si est ita, dictos Iudeos, ut sua sorte contenti sie extorta restituant conquerentibus, monicione premissa per subtractionem communionis fidelium appellatione remota compellas. Testes autem, qui fuerunt nominati, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, per censuram ecclesiasticam appellatione cessante compellas veritati testimonium pei'hibere. Datum Vyenne, v Idus Octobris, pontificatus nostri anno sexto." Item copia subdelegationis in hec verba: "Cunradus dei gratia Cicensis ecclesie decanus iudex a sede apostolica in causa, que versatur inter dominum . . abbatem Celle Pauline et conventum suum ex una et Iudeos Abraham, Brendeken, Samsonem seu Scauedei et Matheum fratres in Scraphelo parte ex altera delegatus honorabili viro domino . . preposito monasterii sancti Mauricii prope civitatem Nuwenburg salutem in domino et mandatis apostolicis firmiter obedire. Noveritis nos sanctissimi in Christo patris ac domini, domini Clementis pape quinti, recepisse literas in hec verba: Clemens episcopus servus servorum dei etc., quarum literarum copiam et tenorem vobis cum actis et munimentis et omnibus cause processibus coram nobis habitis transmittimus de verbo ad verbum. Cum itaque predicte cause propter debilitatem et infirmitatem corporis diffinitioni seu decisioni interesse non possimus, vobis dictam causam secundum processus coram, nobis habitos et secundum retroacta auctoritate apostolica subdelegamus in totum, nichil omnino nobis de iurisdictione reservantes. Datum Ciceb), anno domini MCCCXIIII, sabbato proximo ante dominicam, qua cantatur Vocem iocunditatis." In quorum omnium et singulorum testimonium sigilla nostra presentibus sunt appensa sub anno domini MCCCXIIII, sabbato proximo post diem beati Luce ewangeliste, quod omnibus et singulis, quorum interest, cupimus fore notum.
seal:
Die beiden angeh. Siegel sind stark beschädigt.
tradition:
Ausfertigung
registry:
Copia rescripti apostolici et subdelegationis.
materialtype:
Pergament
Edition/Literature:
UB Paulinzelle Nr. 169 (149 und 164).
Further copies:
Sondershäuser Urkunden 1314 Oktober 19, Reg. 329 (weitere Ausfertigung).- Kopialbuch Nr. 81 Nr. 204.