Quia vite brevitas et memorie debilitas non sufficiunt ad ea, que aliquociens mundus ordinat retinenda, docuit | hec discretiva ratio hominis, ut ea professione testium firmentur et literarum inpressionibus sustententur. Hinc est, quod nos Hermannus | dominus in Cranichfeilt recognoscimus per insita presencium literarum publice protestantes, quod de unanimi consensu et bona volunta|te Luckardis conthoralis nostre dilecte ac Sophie filie nostre, uxoris . . dicti de Kyrchberg ac omnium heredum nostrorum, filiorum videlicet Volradi, Hermanni, Heinrici et Volradi, de consensu omnia et singula bona nostra, que quondam fuerunt Alberti dicti de Elcheleibin, sita tam in villa quam in campis Elcheleybin, quesita et inquesita, cum omni iure, usufructu, obsequio, honore, utilitate et pertinenciis, quo actenus dinoscimur possedisse, vendidimus religiosis viris . . domino abbati totique conventui monasterii Celle Pauline, ordinis sancti Benedicti, pro quinquaginta marcis Fribergensis argenti nobis integraliter et utiliter persolutis ac vendimus in hiis scriptis libere possidenda, salva tamen nobis hac gratia a predictis emptoribus voluntarie concessa, videlicet quod, si dicta bona nos seu nostri heredes reemere voluerimus seu potuerimus, hoc faciendi, quando nobis videbitur expedire, habebimus liberam facultatem. Insuper est huic vendicioni adiectum, quod nos dicta bona pro medietate fructuum inde percipiendorum debemus singulis annis dicto domino abbati et conventui fideli agricultura excolere et sub nostris propriis laboribus et expensis seminare. Preterea expresse est appositum et condictum, quod, si predictam pecuniam, scilicet quinquaginta marcas Fribergensis argenti in quibuscunque annis dictis emptoribus ante festum nativitatis domini expediremus et exsolveremus, extunc fructus totaliter et integraliter percipiemus bonis de prefatis, si vero dictam pecuniam eisdem emptoribus post festum nativitatis domini daremus et exsolveremus, extunc medietatem fructuum, ut promissum est, dicti emptores percipient de dictis bonis contradictione qualibet non obstante et hoc promittimus inviolabiliter observare. Insuper promisimus dictum dominum abbatem et conventum de sepe dictis warandare et ab omni impeticione salvos reddere et indempnes et promittimus per presentes. Renunciamus igitur pro nobis ac omnibus nostris heredibus tam filiis quam filiabus omnibus excepcionibus iuris et facti, quibus dicta vendicio posset inposterum in toto vel in parte aliqualiter inpediri seu infirmari. In quorum omnium et singulorum evidens testimonium presentem literam sigillo nostro una cum sigillis honorabilis viri domini Ottonis abbatis monasterii Salueldensis et nobilis viri domini Guntheri comitis de Swarczburg dicti de Blankenberg ac dominorum officialium domini Io[hannis] prepositi ecclesie sancte Marie Erfordensis fecimus firmiter roborari. Et nos Otto dei gratia abbas predictus et nos Guntherus dei gratia comes de Swarczburg prefatus, nos . . officialis domini Io[hannis] predicti recognoscimus sigilla nostra ad rogatum dictarum partium et pro testimonio presentibus appendisse. Testes huius rei sunt spectabilis vir dominus Heinricus comes de Orlamunde, Petrus plebanus de Crolip, Heinricus dictus de Thanheym prepositus de Cella, Hermannus de Lewenstein, Heinricus Rollo, Schiko de Orlamunde, milites, Albertus de Eudenstorf, Witto de Heyldingen, Th[eodericus] de Leinfeilt, laici, Widego notarius domini Guntheri comitis de Swarczburg, Conradus notarius domini . . abbatis in Saluelt et quam plures alii fide digni.