Abt Hermann von Paulinzella, Pleban Hermann in Remda, Kanonikus zu St. Maria in Gotha, und Ritter Dietrich von Elchleben, Geschwisterkinder, eignen dem Kloster Paulinzella Güter in Haufeld und Elchleben unter gewissen Bedingungen zu.
datequote:
Anno domini MCCCXLVII, in die Panthaleonis martiris.
transcription:
In nomine domini, amen. Nos Her[mannus] dei gratia abbas in Cella sancte Pauline, nos Her[mannus] plebanus in Remde, canonicus ecclesie sancte Marie in Gotha, et | Theodericus miles, dicti de Elcheleyben, patrueles, recognoscimus et presentibus quam futuris cupimus fore notum, quod ad laudem et honorem | sanctissime virginis Marie dedimus et appropriavimus ecclesie et conventui beate Pauline in Cella bona infra scripta, videlicet in Ho|wenfeld bona Henrici dicti Stirz sita ibidem in campis, de quibus dat singulis annis hereditario iure unum talentum denariorum minus sex denarios in festo beati Mich[aelis] et duos pullos in carnisprivio, metretam molendinariam papaverorum in quadragesima, in cena domini novem denarios et in festo Walpurgis decem et octo denarios. Item bona, que possidet Conradus Wirt, que sunt collateralia et coeque divisa bonis predicti Stirz, que quidem bona eciam tantum solvunt, sicut bona supradicta tali iure et temporibus prenotatis. Item in Elch[eleyben] Andreas de Mechlitz triginta sex solidos denariorum in beati Mich[aelis] de bonis sitis in campis ville prefate. Item Henricus dictus Keiner XII solidos denariorum in festo prehabito de bonis sitis in campo prenotato cum omni iure, fructu et utilitate et honore, quo nos supradicta bona possedimus et dinoscimur possedisse, tali tamen adiecta conditione, quod predicti fatres et conventus officium conceptionis sancte Marie virginis suo tempore cum hystoria propria ad hoc festum edita et confecta cum vesperis, matutinis et missis peragere debeant cum sollempnitate debita et consueta, demum etiam in crastino festi predicti vigilias cum novem lectionibus et de manu missas pro defunctis fidelibus observare debent perpetuis temporibus recolentes et memoriam nostri habentes nostrorumque predecessorum seu successorum. Preterea etiam dictum, quod prior qui est et qui pro tempore fuerit in predicto conventu, census seu redditus cum obvencionibus supradictis, ut prescribitur, colligere, percipere, repetere debet temporibus debitis et statutis. Hiis vero censibus, redditibus et obvencionibus sic perceptis et collectis debet idem prior dominis et feminibus [!] nec non sacris virginibus in primis vesperis et de mane in missis et in crastino ad vigilias, iterum in missis de mane vigilias subsequentibus servicium seu consolacionem secundum extensionem reddituum, censuum et obvencionum memoratorum ac eciam exigentiam et pluralitatem personarum benigne et caritative aministrare et quanto meliori modo poterit de huiusmodi collectis et perceptis procurare. Testes huius rei sunt strenui viri Otto de Curia, Her[mannus] de Grizhem, Th[eodericus] de Yscherstete, Kristanus de Witzceleyben milites, Conradus de Witzceleyben, Rudolf de Yscherstete, Henr[icus] Wolfuz et Henr[icus] dictus Steyn clientes et quam plures alii fide digni. In cuius donationis et appropriacionis signum et robur firmitatis perpetuum sepe dicte ecclesie et conventui presentem litteram dedimus nostris sigillis cum sigillo conventus fideliter.
seal:
Die vier angeh. Siegel sind stark beschädigt.
tradition:
Ausfertigung
registry:
Howenfelt conceptionis Marie | servicium duarum marcarum.
materialtype:
Pergament
Edition/Literature:
UB Paulinzelle Nr. 214 (dort weitere, frühere Editionen aufgeführt).
Further copies:
Hessesche Collectaneen A VIII 7a Nr. 16 Bd. 2, Nr. 307.