Papst Bonifacius IX. beauftragt den Scholastiker der Marienkirche zu Erfurt, die dem Kloster Paulinzella entfremdeten Güter und Rechte wieder an dasselbe zurückzubringen.
datequote:
In Nonis Novembribus, pontificatus nostri anno primo.
transcription:
Bonifatius episcopus servus servorum dei dilecto filio . . scolastico ecclesie beate Marie Erfordensis, Maguntinensis dioceseos, salutem et apostolicam benedictionem. Ad audientiam | nostram pervenit, quod tam dilecti filii . . abbas et conventus monasterii Celle Pauline, ordinis sancti Benedicti, Maguntinensis dioceseos, quam predecessores eorum decimas, ter|ras, domos, ortos, vineas, possessiones, prata, pascua, piscarias, maneria, molendina, iura, iurisdictiones et quedam alia bona ipsius monasterii datis super hoc lit|teris, factis renuntiationibus, interpositis iuramentis et penis adiectis in gravem eiusdem monasterii lesionem nonnullis clericis et laici aliquibus eorum ad vitam, quibusdam vero ad non modicum tempus et aliis perpetuo ad firmam vel sub censu annuo concesserunt, quorum aliqui super hiis confirmationis litteras in forma communi dicuntur a sede apostolica impetrasse. Quia vero nostra interest super hoc de oportuno remedio providere, discretioni tue per apostolica scripta mandamus, quatinus ea, que de bonis ipsius monasterii per concessiones huiusmodi alienata inveneris illicite vel distracta, non obstantibus litteris, iuramentis, penis, renuntiationibus et confirmationibus supradictis ad ius et proprietatem eiusdem monasterii legitime revocare procures, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Testes autem, qui fuerint nominati, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, censura simili appellatione cessante compellas veritati testimonium perhibere, proviso, ne aliquis extra suam civitatem et diocesin auctoritate presentium ad iudicium evocetur nec procedatur in aliquo contra eum.
seal:
Das angeh. Siegel fehlt.
tradition:
Ausfertigung
registry:
Littera abbatis Celle Pauline. Auf der Rückseite: Guido et Paulus Novarien.