Frater Deinhardus, ultimus testis, iuratus interrogatus dicit, quod, cum ipse esset provisor allodii in Bunstorf nomine ecclesie Cellae Pauline, mutuavit apud Iudeum dictum Smol patrem reorum quondam residentem in Querenvort unum equum pro tercio et dimidio fertone et unam marcam argenti Wribergensis, [pro qua] pecunia idem frater dedit ipsi Iudeo Smol ad estimacionem XVI marcarum [in pe]coribus et vino, in frumento et argento et, cum dictus frater ab ipso Iudeo sepius requisivisset computacionem, ab eodem Iudeo nunquam exigere potuit dicens se non esse ociosum. Item dicit, quod occasione dictoruni . . . . | septem fertonum dederunt dictam pecuniam. Item dicit, quod dictos septem fertones persolverit ipsi Iudeo et mortuo Iudeo filii eius dixerunt ecclesiam Celle Pauline eis esse obligatam in centum marcis ex successione patris eorum et tandem per potenciam et minas dominorum in Querenvorte extorserunt a domino Wernero tunc abbate existente XL marcas, quas dixerunt crevisse per usuram super fertones septem predictos, quos idem frater mutuaverat apud patrem dictorum reorum. In aliis omnibus articulis concordat cum testibus supradictis preter cum Thoma et suo conteste.
seal:
Auf der Rückseite die Spuren eines aufgedruckten ovalen Siegels. Dies sowie die in dem kleinen unregelmässig geformten Pergamentstücke befindlichen Schnitte scheinen darauf hinzudeuten, dass dasselbe früher den unteren unbeschriebenen Teil einer Urkunde bildete, deren Siegel mit Pergamentstreifen durch Schnitte in die Plikatur befestigt waren.
tradition:
Nicht beglaubigte Abschrift
materialtype:
?
Edition/Literature:
UB Paulinzelle Nr. 158.
Further copies:
Paulinzellaer Dokumente Nr. 70 (vollständig).- Hessesche Collectaneen A VIII 7a Nr. 16 Bd. 2, Nr. 348.