Der Propst Konrad von St. Maria zu Erfurt entscheidet einen zwischen dem Abte von Paulinzella und Gotebold von Ettinsleibin entstandenen Streit über das Patronatsrecht über die Kirche von Schwarza zu Gunsten des Abtes von Paulinzella.
transcription:
C[onradus] dei gratia sancte Marie in Erfurt prepositus universis Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in vero salu|tari. Notum esse cupimus universitati vestre, quod, cum nos Goteboldum de Ettinsleibin pro causa, que inter abbatem de Cella | domine Pauline et ipsum super iure patronatus ecclesie in Swarza vertebatur, sepius in ius vocassemus, ipse per metum se | excusans coram nobis Erfordie minime voluit comparere. Unde ne per hanc excusationem instantia iudicii periret, alium locum ad quem partes secure possent accedere, videlicet ecclesiam parrochitanam in Ilmene, eis assignavimus et diem peremptorium, quo ad eundem locum accederent, ipsis prefiximus et dominum Gisilbertum cantorem ecclesie beate Marie in Erphurt et Alberonem archipresbyterum nostrum, ut vice notra iudicio presiderent, die statuto ad locum eundem destinavimus, coram quibus abbas iam dictus sufficienti testimonio et sacramento, quod comes Heinricus advocatus eius cum ipso abbate prestitit, ius patronatus in dicta ecclesia Swarza evicit, unde, sicut ordo iuris exposcebat, prememorati G. cantor et A. archipresbyter per sentenciam nostra auctoritate latam idem ius abbati et ecclesie sue adiudicaverunt. Nos quoque eorum sententiam ratam habentes ipsam sigilli nostri appensione firmavimus. Huius rei testes sunt: Gisilbertus cantor ecclesie sancte Marie, Albero archipresbyter, magister Gerwicus canonicus sancte Marie, Guntherus plebanus in Kunigesse, Otto plebanus in Ilmene, comes Heiniricus de Swarzburch advocatus ecclesie, Manegoldus de Rode et filius eius Erkenbertus, Albero de Vipech, Hartmannus de Heldrunch, Heinricus de Rosla, Lupoldus de Arinstete, Hermannus de Grizzen, Bertholdus de Obz, Ekkehardus de Bozeleibin, Heinricus de Stutinhen, Otto de Swarzburcc et filii eius Burchardus et Gundelous, Lampertus de Dorrinheim et alii plures.
seal:
Das angeh. stark beschädigte Siegel lässt noch eine sitzende Gestalt erkennen.
tradition:
Ausfertigung
registry:
Super ius patronatus ecclesie in Svarza.
materialtype:
Pergament
Edition/Literature:
UB Paulinzelle Nr. 59 (dort weitere, frühere Editionen aufgeführt).
Note:
Propst Konrad kommt zuerst vor 1199, zuletzt 1227. Bei genauer Verfolgung des zeitlichen Vorkommens der genannten Zeugen wird sich vielleicht der angegebene Zeitraum noch erheblich einschränken lassen.
Further copies:
Hessesche Collectaneen A VIII 7a Nr. 16 Bd. 2, Nr. 294.